Liber Exodus*

Caput 4: Versus 20

Tulit ergo Moyses,etc.AUG., Quaest. 12 in Exod.Quod dictum est, quia Moses uxorem et infantes suos imposuit super vehiculum, ut in Aegyptum iret: postea vero Jethro socer ejus illic cum eis occurrit, cum eduxisset populum de Aegypto; intelligendum est, post illam, quae ab angelo futura erat, interfectionem, Mosi vel infantis uxorem reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur.
(* Traductions européennes)